ENCYCLOPEDIE -DE--LA--LANGUE -FRANCAISE

- ABBAYE
  Guillaume de Volpiano
 
-document annexe : V
VITA SANCTI GUILLELMI ABBATIS DIVIONENSIS
(Vie de Guillaume, abbé de Dijon)
par Raoul Glaber-------


Document extrait intégralement de la page web :

http://etext.library.cornell.edu/cgi-bin/etext/pld-idx.pl?type=DOC&byte=679031370&q1=&q2=&q3=


 
Patrologia Latina Database
 
Author: Rodulfus Glaber
 
Title: Vita S. Guillelmi
[col. 697]
 
VITA SANCTI GUILLELMI ABBATIS DIVIONENSIS, Auctore Glabro Rodulfo monacho. (Apud Mabill. Acta SS. ord. S. Bened., Saeculi VI, parte I, pag. 320, ex ms. codice S. Benigni Divionensis, cum alio et editis collato.)
 
Author: Mabillonius, Joannes
 
Title: Observationes praeviae
 
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
 
[col. 697D] 1. Inter varios hujus saeculi scriptores, qui beati Guillelmi res gestas litteris mandarunt, duo praecipui [col. 698D] sunt qui id data opera praestiterunt, alter Glaber Rodullus, monachus Cluniacensis, alter chronographus [col. 699A] sancti Benigni Divionensis, uterque sancti Guillelmi aequalis, ac forte etiam discipulus. Vitam Guillelmi a Glabro Rodulfo editam laudat Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, tomo I Labbeanae bibliothecae: sed et eam a se conscriptam fuisse agnoscit Glaber ipse in libro IV Historiarum, capite 4: Nec non, inquit, praenominatus pater monachorum, fundatorque coenobiorum eximius Willermus, de quo etiam plura forent dicenda, nisi quod in libello quod de vita et virtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur. Hunc Glabri Rodulfi libellum, a Bollando ad diem 1 Januarii jam vulgatum, iterum hic ex ms. codice sancti Benigni Divionensis recudimus.
2. Guillelmi ortum ad annum 961 revocandum [col. 699B] esse evidenter colligitur ex ipsomet Glabri libello, in quo obitum ejus anno 1031 aetatis septuagesimo contigisse disertis verbis affirmatur. Totum vero pene vitae suae tempus in monasticae vitae exercitiis transegisse ex hoc probatur quod, vix septimum aetatis suae annum egressus, in coenobio Luciacensi vestem monasticam induerit; unde strictioris disciplinae studio digressus, in monasterium sancti Michaelis, mox Cluniacum in Galliam cum sancto Maiolo sese recepit. Est autem Luciacum, seu, ut alii dicunt, Lucedium aut Locedium, vulgo di Locedia, antiquum ordinis nostri coenobium, quod primitus sancti Michaelis, postea sancti Januarii appellatum est ob eo translatas ejus reliquias, a quo etiam circumpositum oppidum sancti Januarii nomen tulit. [col. 699C] situm est haud procul a Vercellensi urbe ad cujus dioecesim olim pertinebat. Hodie vero Casalensi episcopatui subjectum est, in territorio Montisferrati. Ex ordine Benedictino ad Cistercienses primum transiit, ac tandem post varias fortunas ad clericos saeculares defecit, ut observat Franciscus Augustinus ab Ecclesia in sua Historia Pedemontana, cap. 33.
3. Vicesimo nono aetatis suae anno, hoc est 990, indictione III, Guillelmus ordinatus est abbas sancti Benigni a domno Brunone episcopo Lingonensi, inquit chronographus Benignianus, cujus sententiae, praeter privilegium Benedicti papae, ut putant, septimi eidem Guillelmo concessum, obstare videtur fragmentum quoddam Benigniani monasterii historiae [col. 699D] manuscriptae, in quo ecclesia sancti Benigni a Guillelmo incoepta anno 982 et omnino restaurata anno 986 fuisse dicitur. Verum haec tanti non sunt ut a scriptoris gravis et aequalis auctoritate facile recedamus, maxime cum Glaber Rodulfus simul et Chronicum a Labbeo editum cum chronographo Benigniano consentiant; ac Benedicti papae privilegium, non Benedicto VII, sed VIII, assignandum esse constet quippe quod anno Christi 1015 datum esse legitur apud Ughellum, tomo II Italiae sacrae, col. 996.
4. Erat praedictus Willermus, inquit Glaber in libro III Historiarum, cap. 5, acer ingenio et insignis prudentia; idcirco summum in palatiis regum [col. 700A] ac caeterorum principum obtinebat locum. Ejus elogium paucis verbis, sed quae multis libris praestantiora sunt, complectitur beatus Odilo ejus sub sancto Maiolo condiscipulus, in libello scilicet de ejusdem sancti Maioli actis, ubi haec habet: Et ut pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium dicam, unus praecipue refulsit qui nuper rebus humanis excessit, et qui plus nobis omnibus laboravit, domnus videlicet abbas Willelmus, de cujus clarissimis actibus, et vita laudabili, et mirabili conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit ad plenum referre. Jotsaldus in Planctu de ejusdem beati Odilonis obitu Willelmum simul et ipsum Odilonem iisdem versibus celebrat, quos infra in Odilonis Elogio proferemus. Eumdem vetus [col. 700B] auctor Chronici Fiscamnensis, liberalibus artibus apprime eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis, cunctisque spiritualibus officiis. . . . . virtutum gratia imbutum et illuminatum fuisse scribit. Hinc nullum ferme fuit in Romano imperio monasterium, quod Guillelmi curae non commissum fuerit. Quorum nonnullis ipse praefuit, aut discipulos suos praefecit: caeterorum vero abbates, qui jam illis praeerant, suis exemplis ac monitis ad accuratam regularis disciplinae praxim adduxit. Beatae memoriae, inquit idem auctor, Willelmus abbas suae religionis affluentia totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque multorum tepidos animos sui fervoris imagine reformabat et accendebat. Eum Sigebertus ad annum 1027 recenset inter abbates nominabiles, [col. 700C] quorum opera religio ecclesiastica saeculo XI floruit. In Francia quidem et Burgundia. . . . per Guillelmum Divionensem severitate reverendum. Denique, ut habet Glaber loco laudato, quodcunque monasterium proprio viduabatur pastore, statim compellebatur, tam a regibus vel comitibus quam a pontificibus, ut meliorandi gratia illud ad regendum susciperet. Hinc ipsum quadraginta fere monasteriis praefectum fuisse idem auctor asserit, quorum pleraque Chronographus Benignianus recenset, videlicet praeter Benignianum de quo agit, Verziacense, Besuense, Reomaense, Tornodorense, Melundense, sancti Arnulfi Metense, sancti Apri Tullense, Gorziense, Fiscamnense, Gemeticense, sancti Audoeni Rotomagense, sancti Michaelis in monte [col. 700D] Tumba, sancti Faronis Meldense, sancti Germani Parisiense, Fructuariense, sancti Amatoris prope Lingonas, sanctae Mariae prope Saxonicum-fontem. Quibus addit Glaber monasterium sancti Saturnini ad Rhodanum fluvium, quod modo in prioratum redactum est, monasterio Ambroniacensi subjectum.
5. Hic omittere non licuit locum egregium Wiberti archidiaconi de sancti Apri apud Tullenses coenobio, qui de sancto Leone IX in ejus Vita sic habet libro I, capite 13: Moxque uti sua erga sanctum et gloriosum Aprum major erat devotio, domnum religiosae vitae et conversationis virum jam dictum (cap. 11) Guidricum sub nomine abbatis eidem praefecit coenobio, [col. 701A] voluntate et petitis domni Guillelmi ipsius loci tunc temporis venerabilis patris. Denique Aimoini continuator, lib. V, c. 47, testatur quod, dum monachi sancti Germani a Pratis coenobii saeculari modo vitam ducerent, piissimus Robertus rex una cum uxore sua, videlicet Constantia regina, accersens domnum Guillelmum abbatem Divionensis coenobii, ei abbatiam dedit beati Germani, qui, eam regulariter instituens, anno Domini 1030, seu potius 31, annum a Januario mense incipiendo, ut patet ex indictione XIV, littera Dominicali C, feria VI, Kalendis Januarii vita decessit. Quo die in Necrologio veteri Fiscamnensis monasterii legitur, Kal. Januarii depositio beatae memoriae domni Willelmi abbatis istius loci, et multorum monasteriorum patris. Die vero 22 Februarii [col. 701B] notatur prima ejus translatio, et obitus Joannis ejus successoris, his verbis, VIII Kal. Martii translatio beatae memoriae domni Willelmi abbatis, simul et depositio domni Johannis abbatis, et sui patris Rotberti. In Necrologio sancti Germani a Pratis memoratur die Kal. Januarii, ubi dicitur domnus abba Willelmus nimia religiositate sollicitus. De viris illustribus qui Willelmi magisterio, variis in monasteriis suo regimini subjectis, floruerunt, visum non est operae pretium hic agere, cum illi suis locis infra memorentur.
6. Porro etsi nullo publico cultu, quod quidem sciamus, apud veteres sanctus Guillelmus honoratus fuerit, illum tamen in fastis sacris ad diem Januarii, qui ejus natalis est, inter sanctos inseruerunt Arnoldus [col. 701C] Wion et Hugo Menardus in Menologio ac Martyrologio Benedictinis; quos imitati recentiores omnes, sancti nomine donarunt: nec immerito, cum tanta praesto sint ad illius sanctitatem demonstrandam argumenta, vix ut ulla pro quovis hujus saeculi sancto certiora reperiantur, nempe mortis praecognitio, miraculorum patratio, ac prae caeteris integerrima vita ac regulae monasticae observatio singularis. Hinc Glaber, Vitae ejus scriptor, vir gravis et magnae auctoritatis, capite ultimo, sancti Guillelmi mortem ad sanctum deificum lumen transitum appellat, observatque, quod notatu dignissimum est, quae in vivis adhuc agens operatus erat miracula, etiam et post mortem ad ejus sepulcrum perdurasse. Audiendus est in lib. IV Historiarum, c. 4: Unum restat, [col. 701D] inquit, quod novi ibidem (in sancti Guillelmi Vita) minime contineri. Migravit enim praedictus Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio . . . sepultusque est, uti tantum condecebat virum, in loco optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot fere dies, contigit [col. 702A] ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine ad sepulcrum illius gratia recuperandae salutis duceretur, ibique a parentibus dimissus, decubabat solus. Qui subito respiciens vidit super idem sepulcrum insidentem aviculam, formam columbae praeferentem, quam diu intuens obdormivit; dehinc, leni expletus somno, evigilans, ita se reperit incolumem, ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium.
7. Sancti Guillelmi corpus in majori Fiscamnensi basilica tumulatum est, in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, inquit vitae auctor, hoc est ante sancti Taurini Ebroicensis episcopi altare, quod hodie sancti P. Benedicti appellatur. Ex hoc autem loco postmodum in sacellum beatae Mariae Magdalenae [col. 702B] sacrum (quo tempore, quave de causa ignoratur) ad latus Evangelii translatum est, ubi hodieque in sarcophago lapideo, tres pedes longo ac novem pollices lato, intra parietis cameram ad septentrionem inclusum asservatur, cum hac in plumbi lamina inscriptione, quae anno 1638 detecta est. Abbatem plenum, lector, cognosce dierum,
Nomine Willelmum, hic recubare senem.
Iste loci primus pastor praefulserat hujus,
Quo statuit multos, dante Deo, monachos.
Jani prima dies animae nova claruit ejus,
Cui nova Jerusalem obvia tota fuit.
Huic inventioni occasionem dedit nova in honorem sancti Guillelmi a Comite de sancto Martino et Agliae marchione constructa ecclesia, quam cum ejusdem sancti, quem inter majores suos computat, [col. 702C] reliquiis ditare in animo haberet, eas ab illustrissimo principe Guisio abbate commendatario, agente in primis apud eum, dominae suae nomine, clarissimo viro abbate Mondino, serenissimae ducissae a Sabaudia in Gallia oratore, inspici ac visitari obtinuit.
8. Haec prima inspectio in diem 28 Octobris anni 1727 incidit, repertumque est sancti Guillelmi corpus maxima ex parte, praeter ossa praecipua, in pulverem redactum; quo ad illustriss. abbatis Guisii aures perlato, tumulum iterum aperiri jussit, indeque quatuor ossa ex sarcophago, duo scilicet ducissae a Sabaudia, altera duo monachis Benigniani transmittenda educi curavit, caeteris in arcam plumbeam una cum cineribus iterum inclusis ac in praedicto sarcophago reconditis. Hanc ultimam tumuli apertionem [col. 702D] die 6 mensis Decembris ejusdem anni contigisse discimus ex actis publicis, inter quae occurrit decreta apud serenissimam ducissam monasterii Fiscamnensis nomine supplicatio, ut suis verbis sancti Guillelmi canonizationem a sede apostolica flagitaret. Sed res hactenus infecta remansit.

PRAEFATIO AUCTORIS.
[col. 701]
[col. 701D] 1. Dulcedine sancti Spiritus praeditis Patribus venerandis, ac diligendis fratribus, ubique Ecclesiarum [col. 702D] Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus, monachorum infimus Rodulphus, tantillam [col. 703A] obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati vestrae non diffidimus, si de vita vel conversatione vestri omnium dilectoris, domni videlicet sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout divina pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus. Plura siquidem a nobis visa, plurima tamen a veracissimis relatoribus comperta, hujus [col. 704A] narrationis informabunt seriem. Idcirco communem fidelium virtutigenam obsecramus charitatem, ne simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili canistro purae respuatur similaginis offa; cujus si prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.

INCIPIT VITA.
[col. 703]
[col. 703B] 2. Guillelmi patria, avus. Parentes. E sacro fonte a regina suscipitur.--Vir igitur religiosus domnus Willelmus, quem pius Dominus Ecclesiae suae filiis pastorem, ac juris suae legis propagatorem constituit, natione quidem Italus; avus tamen ejus, Vibo nomine, militari industria clarus, gente Suevus fuit. Qui scilicet, ob inimicitiarum ultionem, nativam relinquens provinciam, perrexit habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus opum gratia feliciter degit. Hic ergo exstitit genitor Rotberti, qui accipiens sibi uxorem ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam
[note (26) [col. 703D] Ejus obitus ad Kalendas Novembris notatur in Necrologio S. Germani a Patris, his verbis: Obiit Perenza nostra amica, mater domni Willelmi abbatis.]
, quae, fecunda prole filiorum, genuit ei etiam prae cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum [col. 703C] rege defuncto, ut Otto imperatorum maximus hostili manu omnem sibi subjugandam peteret Italiam; qui comperiens praedicti Berengarii uxorem in quoddam castrum, situm in lacu urbis Novariae
[note (27) [col. 704D] Aliae editiones Novitiae, mendose.]
, fecisse confugium, atque cum ea viros quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori; ad quod illico divertens, cinxit illud ferocis obsidione exercitus. Erat enim praedictus Rotbertus in eodem castro cum propria uxore et liberis, cui etiam quique illorum cum sua domina curam atque tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utrisque partibus acerrime decertatum fuisset, cernens imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus munerum clam inflectere suorum hostium signiferum: nam spopondit ei cum maximis donis etiam [col. 703D] apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos deserens illius parti faveret. Ille vero minime acquievit, utpote miles adjuratus, respondens sibi optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam sacramentis assertae fidei desertor haberi. Post aliquot vero dies, habito invicem pacis consilio, in deditionem gratis devenere imperatoris. Tunc quoque isdem Rotbertus, ut erat vir prudens ac strenuus, suggessit imperatori ut filium, quem ei uxor sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catechumenum fieri per manum imperialem praeciperet. Quod ille libentissime annuens, ut monitus fuerat [col. 704B] impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera, eique nomen indixit Willelmum, quem scilicet postmodum regina, conjux illius, ex sacro fonte suscepit baptismatis.
3. Erat ergo, ut diximus ejusdem genitrix, non solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate praecipua. Haec siquidem referre erat solita de eodem puero hujusmodi verba. <<Videbam me, inquiens, nocte quadam dalmatica veste indutam, statimque solis radius illustrabat mihi mamillam dexteram; dehinc vero apparuerunt quidam vultus gerentes angelicos; ipsique filium meum mihi abstrahentes, altius efferebant eumdem infantulum claritate nimia circumfusum. Ego quoque haec nimio intuens pavore perterrita, nil aliud quod dicerem [col. 704C] reperiebam, nisi tantum: Sancta Mater Domini Salvatoris, tibi committo, custodi illum.>>
4. Deo devovetur a parentibus. In monasterio eruditur.--Alia namque perplura optimi praesagii, quae nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur in illo. Nam et habitudo tenerrimae aetatis ita dissimilis videbatur caeterorum, ut nimium admirabilis haberetur. Propterea uterque parens uno consensu ac voluntate, cum suorum omnium favorabili hortatu, Christo Domino vovere illum, in ejus domo assidue serviturum. Duxerunt autem illum, cum esset fere septennis, ad monasterium sanctae Mariae santique archangeli Michaelis in honore sacratum, nomine Luciacum, in quo etiam veneranda habentur ossa beati martyris Januarii: ibique, juxta morem [col. 704D] normae regularis, eum ipsius loci abbati obtulerunt. Qui, satis devote illum suscipiens, sacrae monachalis religionis etiam veste induit. Hic nempe tradidit ei primos litterarum apices, atque hujusce custodiae addidit praeceptorem, cujus animum stupor invasit nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet spatio; proinde in admiratione non modica jam tunc tam abbati quam fratribus caeteris habebatur
5. Praeterea in vicino monasterio quaedam anus, cujus erat maritus jam senior, congruum habebat [col. 705A] domicilium, ad quod praedictus puer, familiaris curae providentia, per dies ducebatur; in quo etiam aliquoties quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum igitur praedicta anus eum aliquando diligentia fovendi in sinu proprio brachiis complexa fuisset, mammae, quae laxis pendebant ac rugosis pellibus, subito turgentes lac fudere uberrime. At illa, ut erat piae mentis ac Deum timens, religiosis quibusque sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui videbatur puer, excellentioris vitae [ Bolland., diligentis vitae] ac dignitatis gratia esset augmentandus. In processu namque temporis, cum adolevisset ac jam in Dei timore obedienter servire studuisset, non defuere invidentiae stimuli. Quibus etiam saepius agitatus, constanter sustulit illorum probra in [col. 705B] quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud Ticinum, sub tuta custodia regulas artis grammaticae pleniter didicerat. Constituitur etenim divini officii assiduus custos, ac scholae capitalis illius loci. Qui felici virtutum incremento, Deo favente, proficiens, commissa est ei secretarii cura atque administratio, nec non etiam totius supellectilis sanctuarii, domi forisque consiliorum diffinitio.
6. Patrem ad monasticam vitam inducit.--Coepit interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga istius saeculi cura subtraheret, ac quod illi vitae supererat secum in monasterio pro aeterna requie laborando consumeret. Nam mater illius jam in pace obierat. Tunc nempe suasit ei ut mente [col. 705C] tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo Deo, qui ei praestitit talem. Sicque satis accurate cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium, ubi devotissime a cunctis susceptus, in sanctae conversationis habitu et ipse devote vivens, non multo post, praesente filio, optimo fine vitam complevit.
7. Renuit ordinandus jurare episcopo fidelitatem. Ideo vexatur. Cogitat alio abire.--Interea petebatur promoveri ad diaconatus officium, qui revera ita obsequens exstiterat inferiorum praeceptionibus graduum, ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed praeditum monasterium in Vercellensis urbis episcopio [col. 705D] situm, atque ejusdem episcopi ditioni subjacebat. Inoleverat etiam male arreptae consuetudinis usus, ut nullus fratrum loci illius levitici ordinis gradum prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret servaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque dum suggestum fuisset Willelmo ut juxta illorum morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens dixit se non posse salubriter respondere [ Boll., perpendere] ut, pro his quae solius Dei imperio gratis praestari deberent, horum ministro alicujus servandae fidei assertionem ullo modo exhiberet. Quin potius, inquit, terribilem hujusmodi assentatoribus [col. 706A] Salvatoris sententiam imminere. Atque hujusmodi responso prolato, omnino quod hortati erant facere distulit. Illico nempe oppido ab hujusce suasoribus detractionum corrosionibus lacessitur, ab ipso praesule redarguitur, ac veluti contumax sui juris habetur. Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque in Dei se cultum astringens, ita ut pene ipsi soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horasque pulsandi die noctuque loci illius incumberet: erat enim castissimae mentis et corporis, paratus ad omne bonum; ac meditabatur frequentius, si forte quempiam reperire locum valeret, ad quem transiens devotius praeceptis regularibus inservire liceret. Jam enim inibi fervor disciplinae regularis admodum tepuerat.
[col. 706B] 8. Proinde accepta quondam licentia orationis ac visitationis gratia, ut ad monasterium beati archangeli Michaelis
[note (28) [col. 705D] Hoc monasterium non aliud videtur esse ab eo quod sancto Michaeli sacrum in Picheriani montis vertice duodecim a Cinisio millibus situm fuisse legitur [col. 706D] in Historia Pedemontana, quod jam a multis annis defecit a monachis ad clericos.]
, quod situm constat in altissimis jugis Alpium, pergeret. Qui dum ad montis radices devenisset, atque, ut est iter arduum, ascendendi ad monasterium jam pene superaret; ipsius equus, quem post se habena dextera injecta trahebat, ab angusto tramite pede luendo paululum devians, excussa habena, quantum est illud immane praecipitium, totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus, mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit ad ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius, ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero exiens, misit famulum, si forte de equo aliter quam sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret; qui [col. 706C] egressus reperit eum in loco ubi praeceps ruerat, stantem incolumem, ita ut nulla omnino laesura in eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria duo, et eo amplius, a loco unde ruinam ceperat usque in vallem ubi substiterat, computentur. Receptoque qui missus fuerat, equo, ei qui amisit [ al. dimisit] reduxit. At ipse, gratias omnipotenti Deo referens, alacer ad monasterium rediit. Quae res gesta plurimis admirationem praebuit, atque indicium sanctitatis.
9. Cluniacum migrat. Sacerdotium recusat.--Audierat, jam fama multiplici personante, monasterium esse, cognomento Cluniacum, in partibus Burgundiae, [col. 706D] cujus sanctitatis ordo, ac districtio regularis, materque virtutum discretio, prae cunctis incomparabiliter viguerant ab initio; ad quod etiam ire, illud invisere toto mentis flagrabat desiderio. Contigit quoque, dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus abba praedicti loci Maiolus, sacra ecclesiarum loca ex more visitans, ad coenobium Luciacum diverteret. Quod cernens famulus Christi Willelmus, intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum, secretius accessit ad Dei virum, eique sui pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter spopondit ei juvamen optabile ad omne quod in divini [col. 707A] operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam pergens, perinde rediturus, ut secum ad diu optatum locum illum deduceret. Interim vero Willelmus deliberans prudenter de omnibus quae ad se pertinere videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter usae, non necessitas parentum, aut speciositas carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella eorum quae perplura erant, non saltem pietas nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent, sed ut ab his omnibus liber atque exoneratus viam mandatorum Dei, prout disposuerat, currere valeret, totum se divinae commisit providentiae. Regrediente igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in [col. 707B] spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad locorum sanctissimum Cluniacum. Ad quod cum venisset, misit ante se ex suis unum, denuntians fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent, quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem, cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique, ut sanctus mandaverat, solemni apparatu, promovit eum honorifice cum consilio fratrum; quippedum una sensere in illo vitae meritum. Nam et isdem vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo de his quae verae salutis sunt exercebat colloquium. Jamque expleto in eodem loco plus minus anno integro, plus cunctis admirabilis venerabilisque, necnon honestioribus imitabilis habebatur. Tunc namque spiritualis Pater judicavit eum sacerdotio [col. 707C] fungi dignissimum; jam enim sacratus fuerat levitico ministerio: at ille humiliter pavendoque se subtrahens, dicens se omnino non esse
[note (29) [col. 707D] In levitico gradu diu perseveravit modestissimus abbas. Unde litteris Brunonis episcopi pro Flaviniaco subscripsit Wilencus levita; et in rotunda sancti Benigni quam is exstruxit ecclesia, hactenus idem nomen idemque titulus legitur. Fuit tamen postea sacerdos, ex prologo, supra n. 1, et infra [col. 708D] n. 16.]
dignum tractare tanti mysterii sacramentum. Sanctus quoque, nolens placorem animi ejus turbare, consensit ut voluit.
10. S. Saturnini monasterio praeficitur.--Interea venit quidam frater praepositus coenobii sancti martyris Saturnini
[note (30) [col. 708D] Modo prioratus est monasterio Ambroniacensi subjectus, vulgo dictus Saint-Saurin.]
, quod est super Rhodanum, precaturus sanctum virum Maiolum quatenus ei aliquem e suis commodaret, qui eum cum fratribus sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere valeret. At vir misericordiae gemina consideratione prospiciens, unius videlicet juvamen, alterius quoque obeditionis probationem, domnum ei [col. 707D] protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium ei obsecuturus, qui ad hoc venerat utilitatis animae gratia. Habebat enim praefatus vir plures fratres secum simul degentes, una tamen voluntas omnium, par consensus, similis operatio, modus orandi ac psallendi atque edendi, et totus horum habitus charitatis gratia uniformis, Willelmo revera, [col. 708A] ut ipsis convenerat, praeceptore, Cluniacensi ex more. Enimvero quidquid illorum erat peculii, communis in ecclesia eremus esse videbatur; atque isdem, postquam ad potiora Willelmus sublimatus fuisset, referre erat solitus nusquam se locum optabiliorem reperisse ad eam, quam obtinere deliberaverat, pauperiem consequi, vel extremitatem sanctitatis.
11. Tum monasterio S. Benigni.--Memorabili igitur patri Maiolo sub eodem tempore suggestum est a Brunone, venerandae memoriae Lingonis pontifice, ut monasterium egregii martyris Benigni, quod juxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad redintegrandum divini cultus ordinem qui in eodem loco omnino defecerat, susciperet; et, sicut per plurima [col. 708B] coenobia jamdudum agere consueverat, ita et istud in melius reformare satageret. At vir sanctus, motus pietate, ad preces pontificis misit continuo qui ad se reducerent Willelmum. Jam enim cum eodem fratre, cui illum commiserat, annum et semis pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato, praedicti sancti martyris monasterii dulci imperio paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit insuper ut quidquid juvaminis ad spiritualis hujus negotii incrementum optaret, ipse libenti animo aequipenderet. Episcopo nihilominus, in Dei fide pariter et sua, contestatus est ut illi, more dulcissimi Patris, advocatus et custos, adjutor atque consolator in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui ejus obaudiens, ultra quam credi potuit, illum [col. 708C] in vita dilexit. Clemens igitur domnus Willelmus ad sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium, missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice exceptus, atque ab eodem praesule Brunone monachorum Pater est ex more consecratus.
12. Versiacensi deinde et Besuensi. Ejus humilitas.--Cumque acerrime ac vigilanti studio se sibique commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet, non multo post commissum ei ab Henrico venerabili duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, ubi antiquus confessor Christi sanctus requiescit Viventius. Illud quoque, veluti primum, moderamine regulari erat destitutum, illoque in melius reformato, tertio nihilominus destituto [col. 708D] ac recta vivendi lege, super fontem Besuae posito, apostolorumque principi sacrato, ab eodem Brunone pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac saepius paganorum seu pessimorum quorumcunque hominum infestatione desolatum. Ad hujus nempe redintegrationem dum toto conamine decertaret, contigit ut praedictus episcopus cum comite
[note (31) [col. 708D] Otto comes, cognomento Willelmus, ab Henrico duce adoptatus, de quo Chronicum Benignianum passim. Benigniani monasterii fuit advocatus, [col. 709D] cui et Besuensi, Fructuariensi, aliisque locis sacris multa bona contulit. Obiit anno 1027. In monasterio sancti Benigni tumulatus est. Qui promeruit, inquit chronographus, ut semper memoria ipsius agatur ab hujus loci monachis.]
maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam ejusdem [col. 709A] patris de quo sermo est exstiterat affinitate propinquus, ipso Patre praesente, colloquium pacis haberet. Post caetera dixit praesul in aure comiti, ut abbati, utpote propinquo scilicet suo, leniter suggereret ut, elationem ne forte pro virtutum gratia vel rerum copia surriperet, caveret. Ille quoque reverenter accedens, dixit ut monitus fuerat. Tunc pater Willelmus vultu alacri eidem comiti hujusmodi responsum protulit: Si, inquiens, cognoscere potero quod augmentum terrenarum opum vel possessionum unius tantum diei nostrae vitae protrahat spatium, persuaderi non mihi potest quin ad horum extollar incrementum. Hoc autem responsum dum comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque ejus prudentiam, pariterque laetati propter humilem illius sapientiam.
[col. 709B] 13. Monasterio Fiscamnensi praeficitur.--Cum igitur fama sanctitatis illius jam latius deferretur, Normanorum dux venerabilis illam comperiens Richardus, misit ad eum, reverenter supplicans ut ad se veniret. Qui tandem libenter, ut rogatus fuerat, pergens venit ad eum; a quo etiam, sicuti decebat, honorifice susceptus est. Cujus sanctissimis cum recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset eloquiis, obsecrans illum ut ecclesiam sanctae et individuae Trinitatis nomini et honori dicatam, in loco Fiscamnensi cognomento antiquitus constructam, a suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam, ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat enim illic more vivens carnali, jugo soluta regulari, clericorum levis conciola. Cernens denique Pater [col. 709C] Willelmus illius animi devotionem, promisit se cum Dei adjutorio illud quod poscebat impleturum. Qui pariter venientes ad praedictum locum, satis sublime ac solemniter commisit ei isdem dux cum aliquibus episcopis dominium et curam regiminis totius loci. Tum vir Domini congregavit ibidem monachorum regularem catervam, ita videlicet personis numerosam ac bonorum studiis copiosam, ut triplici sui numero praeteritorum numerum excelleret clericorum. Quod cernens jam dictus princeps, multorum donorum ac possessionum largitionibus ampliavit locum. Monuit etiam tam abbatem quam caeteros fratres saepius ut ab illo peterent quidquid suorum utilitati expedire nossent, utpote quoniam de hac re secundum velle provenerat ei et posse.
[col. 709D] 14. Scholas ibi instituit.--Interea cernens vigilantissimus Pater quoniam non solum illo in loco, sed etiam per totam provinciam illam, nec non per totam Galliam, in plebeiis maxime scientiam psallendi ac legendi deficere et annullari clericis, instituit scholas sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent fratres hujus officii docti, ubi siquidem gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad coenobia [col. 710A] sibi commissa confluentibus, nullusque qui ad haec vellet accedere prohiberetur: quin potius tam servis quam liberis, divitibus cum egenis, uniforme charitatis impenderetur documentum. Plures etiam ex ipsis, ex coenobiis, utpote rerum tenues, accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in sanctae conversationis monachorum devenere habitum. Cujus denique institutionis labor nimium optabilem diversis ecclesiis contulit fructum. Nam praefatum, ut dicere coeperamus, locum taliter claustris atque officinis regularibus, caeterisque bonorum copiis adornavit, ut prae caeteris illius provinciae felicibus semper floreat incrementis.
15. Templum S. Benigni restaurat. Cujus sepulcrum detegit.--Contigit ergo postmodum quatenus [col. 710B] pars ecclesiae beati martyris Benigni, cui, auctore Deo, primitus pater datus fuerat, ruinam corruens daret. Quam cum reformare cuperent artifices caementarii, graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi dari indicium quod totum a fundamentis renovari conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio coepit ipsius ecclesiae reformandae mirificum construere apparatum: quam denique cum coepisset reaedificare positione mirabili, valde longiore ac latiore quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus quo pretiosi martyris membra claudebantur Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur martyr per aevum, ubi felici morte occubuit propter Deum: [col. 710C] sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non haberi. Cujus ignoratio rei nimium moestificabat animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei martyrem ipsius honorabile sepulcrum. Erat enim, ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum Gregorius Turonorum pontifex refert
[note (32) [col. 709D] Scilicet libro I De gloria martyrum, capite 51. [col. 710D] Gregorii autem Lingonensis Vita habetur inter Vitas Patrum, capite 7.]
, pergrandis arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro cujus ( rei) incredulitate narrat idem sanctus alterum sancti nominis Gregorium Lingonensem episcopum acrius quondam fuisse increpatum. Cujus namque positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram praecipuo illius monasterii altari profundius habebatur defossum memoratum sepulcrum. Quod continuo requirens invenit, aperiensque illud contingere [col. 710D] meruit sacratissima egregii martyris ossa, in cujus etiam cerebro, quod in descripta ipsius passione legitur
[note (32*) [col. 710D] Passio sancti Benigni edita est a V. C. Francisco du Bosquet, tunc praetore Narbonensi, in Historia Ecclesiae Gallicanae.]
, vulnus ferreo illatum vecte apparuit: quae omnia integro numero praesentibus honestioribus tam episcopis quam caeteris diversorum ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus ac psallentium choris, in eodem recondidit sarcophago; indeque paululum ad orientem illum amovens, in pulcherrimo atque incomparabili locavit [col. 711A] tumulo. Dehinc namque Pater venerandus, acriori accensus devotione, reformandae opus basilicae instanter, quemadmodum decreverat, accelerabat perficere. Quoniam, ut diximus, et praesto est cernere, totius Galliae basilicis mirabiliorem atque propria positione incomparabilem perficere disponebat.
16. Monasterium S. Arnulfi Metis reformat. Romam petit. In reditu aegrotat.--Omnipotentis etenim Dei gratia in ipso cooperante, coepit illius fama sanctitatis circum adjacentes seu longinquas penetrare provincias. Nam praesul Metensium Adalbero, reverenter satis illum evocans, commisit eidem sancti Arnulphi confessoris regendum ac meliorandum, ut agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo illud, brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim [col. 711B] devota concepit mente ut apostolorum principis Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens nempe coenobia sibi commissa idoneis praepositorum seu caeterorum officiorum personis, ut decreverat, Romam orandi gratia perrexit. Visitatis quoque sanctorum sepulcris vel oratoriis, sacris etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam praefatus Bruno episcopus sacerdotium illi imposuerat), cum apostolica benedictione consolatus regreditur ad patriam, coepit febricitans aegrotare. Jam jamque ad coenobium sanctae virginis Christinae
[note (33) [col. 711D] Monasterium sanctae Christinae prope Ollonam, de quo exstat Ludovici Pii diploma, in notis ad Capitularia et a Cointio editum, tomo VII ad annum 822.]
perveniens, in lectum decubuit. Qui paululum convalescens Vercellas devenit, rursusque ibidem gravius periclitari coepit. Tunc quoque, ut idem referre erat solitus, et etiam bonae memoriae Gerbaldus, [col. 711C] almi patris Maioli monachus, ac praedicti coenobii sanctae Christinae abbas perhibebat, dum in ecclesia sancti jaceret Eusebii praesulis, per quatuor vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis, ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur. Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis praesenserit, quoniam paululum in se reversus, voce qua poterat, lingua palpitans, haec personabat verba: <<Domine Jesu Christe, rex aeternae gloriae, suscipe me, si placet, quoniam bonus es; non dubito ad te ex hoc corpore transire.>> Sciendum vero est quoniam istius mora aegritudinis, ut eventus rei subsequentis demonstrat, non fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.
17. Fructuariense monasterium condit.--Occurrentes ei denique illuc tres ipsius germani fratres, [col. 711D] levi evectione deduxerunt illum ad sui juris praedia confovendum; ardenter enim desiderabant videre illum, quoniam compungebat corda eorumdem divinae absentia pietatis. Convalescente quoque eo ab aegritudine, post aliquot dierum spatium convenere ad illum quique suorum ac plures domini civitatum vicinarum, et suadere illi coeperunt, promittentes se plura largituros si in nativa patria coenobium sibi, sicut in externa audiverant illum [col. 712A] fecisse, aedificare inceperet. Tunc etiam, quod potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles, secretius illum cum comite maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam ejusdem patris, de quo sermo est, exstiterat affinitate propinquus, adeun es spoponderunt se saecularem relicturos militiam, ac se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare dominium devenire. His auditis, Dei cultor illico fiducialiter coepit tractare de coenobii, unde rogabatur, constructione; qui pariter communi consilio et voluntate locum quaerentes, rei hujusmodi aptum reperere in rure paterno a Pado distantem flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento Fructuariensem. Ibi namque collocari praecepit [col. 712B] basilicam, quam praesente Arduino
[note (33*) [col. 711D] Defuncto Ottone III imperatore, Italici regnum [col. 712D] Italiae ad Germanos transferri aegre ferentes, Arduinum Eporaediensis marchionis filium regem salutarunt, quem Henricus Pius armis prosecutus primum ad vitam privatam, mox ad Fructuariae monasterium compulit.]
rege cum aliquibus episcopis sacrari jussit in honore genitricis Dei Mariae, sanctique Benigni martyris, atque omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum sua conjuge et filiis humatus quiescit. Ad quam nihilominus, tam a Romana urbe quam a diversis partibus, plurima congregavit sanctorum martyrum corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta est ibidem numerosa fratrum congregatio Deum timentium, instituta beati Benedicti abbatis praecipui servantes, quae isdem pater Willelmus a sancto Maiolo Cluniaci didicerat.
18. S. Odiloni persuadet monasterii ingressum.--Revertens igitur post haec ab Italia, omni studio satagebat e diversis partibus terrarum colligere [col. 712C] viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitae coelestis gloriam, pariterque comminans inferorum supplicia. Tantam enim ei Dominus cum caeteris virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut quibusque doctrinam illius suscipientibus summam conferret fidei firmitatem, bonarumque virtutum augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus enim, sicuti expedire noverat, sive leniter, seu asperrime, charitative tamen hujusmodi exhibebat. Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia desiderabili, domno scilicet Odilone, adhuc illo in canonicali habitu degente, de vera animarum salute habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere ut, [col. 712D] quod potissimum fore creditur, quantocius explere satageret; negotiis videlicet saeculi istius abjectis, Christum Jesum sequi liceret expeditius. Cumpunctus illico vir clarus libenter se facturum promisit quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paululum, ad coenobium nominatissimum honorifice deveniens Cluniacum, ibique a sancto Maiolo est devote susceptus, atque in habitu sanctae conversationis monachus ex more sacratus est. Cujus etiam conversatio in tantum exstitit chara Deo, et dulcis [col. 713A] Deum diligentibus, ut isdem sanctissimus Maiolus sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter post ipsius obitum haberent Patrem atque pastorem. Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit. Quam enim praemaximam exinde, dum adviverent, dilectionem inter se habuere, dum alter eorumdem alterum sibi utrumque praeferens, exprimi non valet
[note (34) [col. 713D] Multa hic in editis transposita suis quaeque locis restituimus ope nostri ms. codicis.]
.
19. Pontificibus Romanis est acceptus.--Praeterea pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore praefuere, in tanta veneratione ac reverentia est habitus, ut quidquid illis suggessisset, sive per se, sive per aliquam legationem, libentissime implere studebant. Nam et Joannem papam spiritualia dona per orbem, maxime Italicum, auri vel argenti [col. 713B] pretio distracta minus curantem, tali invectione monere studuit per epistolam, haec continentem:
[note (35) [col. 713D] Praeter hanc Guillelmi ad Joannem XVIII summum pontificem epistolam, exstat insuper altera ad eumdem, qua monet eum ne Ecclesiam Constantinopolitanam Universalis nomen sibi attribuere patiatur, quod quidem Universalis nomen missa ad Joannem legatione Constantinopolitanos patriarchas [col. 714D] jam obtinuisse fama falso vulgaverat. Hujus epistolae, legationis, totiusque negotii mentionem facit idem Glaber lib. IV, cap. 1, et Hugo Flaviniacensis in Chronico ad annum 1024, ubi haec altera epistola habetur.]
Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum fuisse venditum pro communi salute universorum. Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores, ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices omnes in commune judicis securim gestantis, ante januam assistentis memores. Quam epistolam papa libenter amplectens, grates ac benedictiones tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit.
20. Henricum imperatorem sibi conciliat.--Sed [col. 713C] et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile, quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum verba dicenda concepissent, seu jurgia ultionis vice referenda, ut ad conspectum illius ventum fuisset, statim mirabantur semet ab his quae intenderant exprimere, alienatos fuisse; amissaque ferocitate rei praeteritae, quidquid id erat, totum procedebat ex mansuetudine. Henrico siquidem imperatori de eo suggestum fuerat, quod illi derogans, illumque contemnendum adjudicans, Arduini quoque parti, qui sibi Italiae regnum praeripuerat, faveret, illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro Dei, quamvis ab re, iratus fuerat. Ille vero ut comperit, ad illum pergens, rei veritatem sese purgando [col. 713D] pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit. Intantum etiam isdem imperator postmodum illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.
21. Et Robertum Galliae regem.--Pari namque ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum [col. 714A] fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo, qui regi minus acquiescebat, talia suaderet quae regali juri nimium resisterent. Ille vero simul et regina conjux illius propter hoc illi irati, comminati sunt aliquoties coenobiis ejus damnum inferre maximum. Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam, ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret. Nam cum illorum filius, qui pro suae juventutis elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur, jam in regem unctus obiisset
[note (36) [col. 714D] Hugo, Roberti filius, anno 1017 in regem unctus, obiit anno 1026, die 17 Septembris; sepultus in ecclesia sancti Cornelii apud Compendium.]
, ac parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: Non infelices enim vos putare debetis, quod talem amisistis; [col. 714B] quin potius felices valde, quia talem habere meruistis. Ego, inquiens, ex ullo hominum gradu non tam paucissimos salvos futuros aestimo, sicut de regum. Qui cum attoniti responderent: Quid hoc dicis, Pater? Respondit: Non audistis, inquit, sacer canon quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos exstitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc juvenem flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti requiei datum et a malis liberatum. His dictis ita consolans illos placabiles fecit, ut viderentur non habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse illos per sanctum virum.
22. Hermannus episc. monachos persequitur, perit.--Quorumdam etenim nomina aliquando interpretabatur, sive ad profectum, sive ad detrimentum [col. 714C] ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris commiserat, eidem episcopatui quidam Hermannus praesul datus fuisset, ita coepit exosos hujus Patris habere monachos cum sua institutione, ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine, qui post illum ejusdem loci Pater devotus exstitit, cui tunc caeterorum cura imminebat, baculo verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait: <<Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus iste.>> Nam lingua barbara Herman in nostra homo errans dicitur. Ac deinde: <<Si enim Christi pastor fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite illum: verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget.>> [col. 714D] Non multo post denique pergens in longinquum saecularia exacturus negotia, crudeliter obiit, peregrina potitus sepultura.
23. Et Leo Vercellensis.--Simili invidia quoque Leo Vercellensis episcopus ad actus universos istius Patris exstiterat infestus. De quo etiam talia narrare solitus: <<Hic ergo crudelissimus Leo totus [col. 715A] est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quae illius sunt, amaret pro illo.>> Affirmabat autem post mortem et aeternaliter illum esse damnatum: manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam quisquis illum odio habuit, exinde poenas luit: sicuti, vice versa, si quis illum dilexit, mercedem a Christo percepit illius auctore sanctitatis.
24. Praeest monasteriis 40, monachis 1200. In fide Guillelmi precantes exaudiuntur. Rudes docet orare. Officii divini cura.--Fertilem igitur gratiam ac dona uberrima a bonorum omnium largitore Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit; sed nos, lectoris taedium caventes, plurima silentio tegimus. Erant namque tam monasteria quam coenobia atque cellulae monachorum circiter [col. 715B] quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum bonorum affluebant copiis, fratres vero in ipsis degentes procul dubio plus mille ducenti. Quibus inerat fides integerrima, ut quandiu id devote exercerent quod ab eodem Patre didicerant, nil mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suae utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis saepissime inculcabat a Deo sperare et credere, quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam aliquando per diversa terrarum euntes itinera, dum ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant soliti: <<Domine, in fide patris Willelmi fac nobis sicut vis.>> Nec ullus illorum unquam hoc dicens ope caruit. Instituit quoque simplicioribus vel idiotis, e saeculo ad se confugientibus fratribus, orandi [col. 715C] formam, quinque modulis mystice constantem: ut videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur, totidem vocum clausulis ad misericordiam rogaretur. Erat autem hujusmodi: Domine Jesu, Rex pie, Rex clemens, pie Deus. Subjungebatur vero singulis, Miserere. Supputabatur namque taliter, ut si, verbi gratia, in decemnovennalibus articulorum juncturis, ter et quinquies identidem revolvendo devote diceretur, psalterii tota series mutuata persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur. Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parcimonia, in suorum universis, ac si naturaliter, viguit. Ipsius etenim sermonis habitudo aequaliter cunctis, [col. 715D] prout videbatur, in gratia erat condita. Pietati quidem et misericordiae expleri nequit quantum operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare, artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus dogmate, quidquid in psallendo choris suorum psallebatur, die ac nocte tam in antiphonis quam in responsoriis, vel hymnis, corrigendo et emendando ad tantam derexit rectitudinem, ut nullis decentius ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana. Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
25. Monasteria restaurata. Ecclesia S. Benigni dedicatur. In qua concionatur.--Erant igitur, ut [col. 716A] diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam minora perplura monasteria atque coenobia, quae videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili opere pene expletam, jam Brunone defuncto, Lambertoque in sede illius subrogato, placuit ut eadem basilica pontificali ex more benedictione sacraretur. Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere die designato e diversis provinciis, non solum episcopi, verum etiam quorumcunque ordinum promiscuae plebis innumera multitudo. Erat enim autumni dies tertius Kalendarum Novembrium, ante videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac [col. 716B] solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt qui aderant episcopi, ac quique religiosi patrem Willelmum, ut in die tantae consecrationis, tam ipsis quam universae plebi, inter sacra missarum solemnia divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri, Spiritu sancto plenus, in haec verba cum lacrymis erupit: <<Convenistis, fratres et sorores, grex pretio Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam, ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae coelestis ac sempiternae Ecclesiae, quae idcirco universalis dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla immanitas criminum illius superat (si tantum fides [col. 716C] adsit) dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum mysticis praesignata figuris, prophetarum ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore constructa, et martyrum sanguine consecrata; in qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per salutaris undam baptismatis, sicque induimini prima stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione parentis primi incolae paradisi. Deinde vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis Agni, qui vos prae caeteris mundi creaturis formans et redimens, invicta benignitate elegit ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere vos invito, moneo, obsecro, per charitatis [col. 716D] ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam custodiam. Gaudere, inquit, contigisset mihi ex vestrae unanimitatis devotione hujus sanctificationis concursus, sed quia nimius moeror mentem deprimit ex signis Satanae, quae evidentissime apparent in populo Dei: non, inquiens, aspicitis quibus est adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes vestium rabidissimae? quae attonsurae per cervices virorum? quam turpis in barba obripilatio maxillarum? quam nugacissima pene universorum et insanissima actitatio? quam lasciva ad omnes pene sermones ore tetricrepo juramenta? Ista etenim universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate Christianitatis [ ms., Christi bonitatis] processere, quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie [col. 717A] emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium malorum superbia, caeterorumque vitiorum fomenta. Atque vos ipsi judicate, si non ipsius famuli estis, cujus insignia et stigmata in vobismetipsis geritis. Nam et me pudet dicere dum poenitet reticere, quoniam exspectastis dulcedinem verbi, et ego propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis. Moneo etiam illum, si quis est in tota hac plebe, qui vel quinque solidos, seu quippiam ad hujus sancti martyris obtulit reaedificandam muneris ecclesiam, quam prae oculis habetis, coram cunctis referat.>> Dum ergo non inveniretur quispiam aliquid contulisse, rursus ait: <<Videte, fratres amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum haec aula omnipotentis Dei per fidem sui [col. 717B] testis Benigni, ad quam elegantia excrevit, ipso cooperante, fastigia. Volo vos, si placet, assidue esse memores quam velox unicuique sit mundanae curae et ambitionis depositio. Propter quod obsecro, cum nostri auctoris adjutorio resistite vitiis et maligno diabolo; virtutes quoque praeclaras assumite et colite; benignissimo Deo Conditori ac Redemptori vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos faciat introducendi cum eis in sempiternae gloriae regnum, per Jesum Christum dilectum Filium suum.>> Dumque ille ita perorasset, ac responsum ab omnibus fuisset, Amen, qui singultus, quantae lacrymae, qui gemitus per totam agebantur ecclesiam, exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis, [col. 717C] cum gaudio quique rediere ad propria. Ex illo etenim die in eadem basilica, praecipue ad tumulum gloriosi martyris, factae sunt multimodae curationes diversarum infirmitatum, quae etiam ob multiplicitatem scribi nequeunt. Sed et si quis cum fide plena sibi deposcens quaecunque utilia, procul dubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum meritis et orationibus.
26. Willelmus miraculis claret. Morte punitum suscitat.--Nec praetereundum nobis videtur quod dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente recreati, plures etiam in corpore tactu ejusdem redintegrati, oratione refocillati, visitatione confortati, ac benedictione firmati; et quamvis nunc minus [col. 717D] audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit, suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut testati sumus, quae Dominus per istum operatus est, dicemus. Revertenti namque illi quondam a coenobio sancti Viventii confessoris, cum jam appropinquaret sancti Benigni monasterio, obviam habuit promiscui vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo cujusdam miserrimi, videlicet ex ejusdem servorum familia sancti Benigni, quem magistratus crimine convictum morteque suspensionis patibuli adjudicatum deliberaverat. Quod audiens vir misericors milliario distans a loco, dimisso equo illuc quantocius occurrens, hoc tantum dicebat: <<Jesu, Jesu, qui pepercisti latroni in cruce miserere.>> [col. 718A] Jussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant e trabe pendere, jam rigentem deponere: ipse vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At illi solventes lora guttur illius arctantia, exanimis i terram cecidit. At quem accedens vir pius, ait: <<Surge, inquit, Dominus imperat.>> Ipse vero aperiens oculos erexit se, admirans valde sibi superesse. Qui cum viro Dei egrediens, exsultantibus cunctis, ad monasterium plures postea vixit annos. Multos nempe ab hujusmodi patibuli suspendio ac nece per diversas provincias tam interventu quam redemptionis pretio liberavit
27. Mitis in exactione redituum. Auctori hujus Vitae apparet.--Nam et fratribus monasteriorum utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in [col. 718B] exactione sibi commissorum forent providi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur. Dicebat enim se magis velle largiri egenti quam exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque ejus per civitates et vicos, seu quorsum haberet, ingens pauperum atque infirmorum turba praeoccupaverat. At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum ordine vel sexu ipsius praesentia, sicuti unius e patriarchis aut apostolis Domini. Aliquanti etiam referebant illum sibi per visum in somnis apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel monuisse illos de communi animarum salute. <<Testor ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem, quoniam quondam meorum culpis facinorum [col. 718C] offensus, ut sensi illum ad horam amaricatum, secessi in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum;>> dumque illic degerem, astitisse mihi una nocte visus est aspectu placido, ac manu injecta caput mihi demulcens aiebat: <<Rogo ne me deseras
[note (37) [col. 717D] Editi: Rogo ex me discas.]
si non te amare fingebas: quin potius exercere te cupio quae promiseras.>> Ipsius namque imperio maxima jam ex parte eventorum atque prodigiorum, quae circa et infra incarnati Salvatoris annum contigere millesimum, descripseram. Quae etiam causa ad praesens opus me compulit inflectere articulum. Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc praejudicium de me fiat.
28. Omnium erga eum reverentia.--Beatitudo [col. 718D] igitur eximii Patris Willelmi jam ad tantam excreverat excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates et monachi ut archangelum, omnes in commune ut Dei amicum suaeque praeceptorem salutis habebant. Quis enim unquam alius praeter eum Veneticorum gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative secundum Apostolum (Galat. IV, 15) loquimur, quoniam, si fieri posset, oculos suos eruissent, et dedissent ei. Siquidem Ursus, patriarcha illorum, ipsius sancti Patris decrevit effici monachus. Sed quia ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti absentia viri, considerans, illi in suo proposito permanere [col. 719A] suasit. Quod etiam de multis similis rei gratia cognitum habetur fecisse.
29. Ex Italia in Galliam redux. Pie obit Fiscamni.--Jam vero in Dei opere magis assiduus quam frequens, cum esset in Italia suum biennio praestolans a saeculo excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus, aegerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi charitate cunctos Gorziense usque monasterium, a se olim cum caeteris ad regulare specimen reformatum devenisset, quae supererant invisere curavit. Dehinc ad praenominatum venit Fiscamnum. Post aliquot vero dierum acribus coepit doloribus affligi. Jam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicae, praenoscens suae a Christo vocationis diem, convocatis ad se fratribus, deliberans coram eis [col. 719B] provide ac sapienter de cunctis quae ipsius innitebantur patrocinio, quid vel qualiter agendum seu ordinandum foret, sicque universis, praesentibus simul et absentibus, sua benedictione firmatis, ac Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivificum commeatum. Expletisque solemnibus totis octo dierum, nil omnino loquens, oculos tantum ad Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente respiciens; jamque aspiciebat felix anima, subito ad [col. 720A] illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum majestatis. Anno igitur ejusdem Nativitatis Dominicae 1031, indictione XIV, a nativitate quoque ipsius Patris ac Dei cultoris LXX, et ab adventu illius ad Gallias de Italia XLI, regnante Conrado imperatore, in Francia nihilominus Roberto rege, die Dominicae Circumcisionis venerabili, atque ejusdem nativitatis octavo, VI feria, mane, dum aurora supervenientis diei pelleret tenebras, e mundo transivit a sancto istius Dei amici corpore anima felix et beata, lucerna videlicet orbis, ad sempiternam ac deificam lucem, suis lugentibus, sed angelis laetantibus, cum quibus laudans ac magnificans benedicit Deum, in quo vivit quidquid juste subsistit. Sepultum namque est sacrum illius corpus honorifice in [col. 720B] gremio ejusdem sanctae Trinitatis ecclesiae in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie siquidem prae oculis imitabilem haberent Patrem, quem ad aeternam justitiae mercedem habuere institutorem, ipsiusque meritis et precibus valeant percipere aeternae vitae regnum, et gloriam cum sanctis omnibus, donante Domino Jesu Christo Salvatore, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per immortalia saeculorum saecula. Amen.